Judith · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda di...2. Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores su...3. dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo sub...4. Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex...5. et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et con...6. Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subj...7. Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyrior...8. Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumer...9. Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.10. Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.11. Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et eq...12. Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes ...13. Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque om...14. Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam : et fregit o...15. et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth q...16. Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletatio...17. Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et s...18. et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
This passage has not yet been translated.
Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui :
This passage has not yet been translated.
dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
This passage has not yet been translated.
Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,
This passage has not yet been translated.
et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum.
This passage has not yet been translated.
Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
This passage has not yet been translated.
Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
This passage has not yet been translated.
Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
This passage has not yet been translated.
Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
This passage has not yet been translated.
Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
This passage has not yet been translated.
Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ.
This passage has not yet been translated.
Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ : ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
This passage has not yet been translated.
Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
This passage has not yet been translated.
Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam : et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare :
This passage has not yet been translated.
et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth qui sunt ad austrum.
This passage has not yet been translated.
Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
This passage has not yet been translated.
Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi :
This passage has not yet been translated.
et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
This passage has not yet been translated.