Judith · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum ...2. Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes...3. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et col...4. sint omnia nostra sub lege tua.5. Nos, et filii nostri, servi tui sumus.6. Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut ...7. Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et ...8. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fo...9. Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbi...10. excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in ...11. Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare p...12. nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.13. Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ e...14. Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Me...15. accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in...Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
This passage has not yet been translated.
Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt :
This passage has not yet been translated.
sint omnia nostra sub lege tua.
This passage has not yet been translated.
Nos, et filii nostri, servi tui sumus.
This passage has not yet been translated.
Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
This passage has not yet been translated.
Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
This passage has not yet been translated.
De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
This passage has not yet been translated.
Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
This passage has not yet been translated.
excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.
This passage has not yet been translated.
Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt :
This passage has not yet been translated.
nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
This passage has not yet been translated.
Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
This passage has not yet been translated.
Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
This passage has not yet been translated.
accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.
This passage has not yet been translated.