Judith · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit m...2. ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite...3. Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Des...4. Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites : fi...5. Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël.6. Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam m...7. Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assy...8. Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ eran...9. Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam c...10. Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dic...11. quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod c...12. Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.13. Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a...14. Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata ...15. Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et ju...Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt,
This passage has not yet been translated.
ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
This passage has not yet been translated.
Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.
This passage has not yet been translated.
Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites : filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
This passage has not yet been translated.
Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël.
This passage has not yet been translated.
Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
This passage has not yet been translated.
Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.
This passage has not yet been translated.
Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
This passage has not yet been translated.
Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri :
This passage has not yet been translated.
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.
This passage has not yet been translated.
Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.
This passage has not yet been translated.
Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo.
This passage has not yet been translated.
Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.
This passage has not yet been translated.