Judith · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens :2. Incipite Domino in tympanis ; cantate Domino in cymbalis ; mod...3. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.4. Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de ...5. Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudini...6. Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum glad...7. Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus ...8. Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan per...9. Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento l...10. Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra...11. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captiva...12. Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.13. Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles...14. Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes oc...15. Hymnum cantemus Domino ; hymnum novum cantemus Deo nostro.16. Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua : et ...17. Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ;...18. Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ; petræ, sicut cera,...19. Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.20. Væ genti insurgenti super genus meum : Dominus enim omnipotens...21. Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sent...22. Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in ...23. Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi ...24. Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum : et per...25. Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam : et J...26. Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret vi...27. Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.28. Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit...29. Luxitque illam omnis populus diebus septem.30. In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël...31. Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sa...Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens :
This passage has not yet been translated.
Incipite Domino in tympanis ; cantate Domino in cymbalis ; modulamini illi psalmum novum : exaltate, et invocate nomen ejus.
This passage has not yet been translated.
Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.
This passage has not yet been translated.
Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
This passage has not yet been translated.
Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ : cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
This passage has not yet been translated.
Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio ; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem.
This passage has not yet been translated.
Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum.
This passage has not yet been translated.
Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi : sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.
This passage has not yet been translated.
Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra ; accepit stolam novam ad decipiendum illum.
This passage has not yet been translated.
Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus : amputavit pugione cervicem ejus.
This passage has not yet been translated.
Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.
This passage has not yet been translated.
Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
This passage has not yet been translated.
Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos : perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
This passage has not yet been translated.
Hymnum cantemus Domino ; hymnum novum cantemus Deo nostro.
This passage has not yet been translated.
Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest.
This passage has not yet been translated.
Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt ; misisti spiritum tuum, et creata sunt : et non est qui resistat voci tuæ.
This passage has not yet been translated.
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
This passage has not yet been translated.
Væ genti insurgenti super genus meum : Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ; in die judicii visitabit illos.
This passage has not yet been translated.
Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
This passage has not yet been translated.
Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum : et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
This passage has not yet been translated.
Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
This passage has not yet been translated.
Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum : et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.
This passage has not yet been translated.
Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam : et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.
This passage has not yet been translated.
Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus.
This passage has not yet been translated.
Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.
This passage has not yet been translated.
Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam : et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.
This passage has not yet been translated.
Luxitque illam omnis populus diebus septem.
This passage has not yet been translated.
In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.
This passage has not yet been translated.
Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem.
This passage has not yet been translated.