Job · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens autem Job, dixit :2. Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?3. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis...4. Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exau...5. Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.6. Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum...7. Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli,...8. Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.9. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?10. In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carni...11. Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?12. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium e...14. Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem,...15. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, ...16. Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipien...17. Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.18. Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.19. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :20. commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.21. Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fueran...22. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.23. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integru...24. Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frus...25. palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos fac...Respondens autem Job, dixit :
This passage has not yet been translated.
Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
This passage has not yet been translated.
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?
This passage has not yet been translated.
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.
This passage has not yet been translated.
Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
This passage has not yet been translated.
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
This passage has not yet been translated.
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
This passage has not yet been translated.
Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
This passage has not yet been translated.
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
This passage has not yet been translated.
In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
This passage has not yet been translated.
Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?
This passage has not yet been translated.
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
This passage has not yet been translated.
Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.
This passage has not yet been translated.
Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
This passage has not yet been translated.
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.
This passage has not yet been translated.
Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
This passage has not yet been translated.
Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
This passage has not yet been translated.
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
This passage has not yet been translated.
Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :
This passage has not yet been translated.
commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
This passage has not yet been translated.
Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
This passage has not yet been translated.
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
This passage has not yet been translated.
Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
This passage has not yet been translated.
Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium :
This passage has not yet been translated.
palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
This passage has not yet been translated.