Job · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et int...2. Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.3. Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :4. prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores pervers...5. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.6. Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.7. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?8. numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?9. aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut ...10. Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.11. Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet s...12. Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cer...13. Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.14. Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto i...15. Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas ...16. Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus...17. Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.18. Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.19. Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?20. Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :21. manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.22. Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu resp...23. Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ...24. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?25. Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et...26. scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis pecca...27. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas...28. qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod c...Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
This passage has not yet been translated.
Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.
This passage has not yet been translated.
Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :
This passage has not yet been translated.
prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
This passage has not yet been translated.
Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
This passage has not yet been translated.
Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
This passage has not yet been translated.
Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?
This passage has not yet been translated.
numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?
This passage has not yet been translated.
aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
This passage has not yet been translated.
Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
This passage has not yet been translated.
Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
This passage has not yet been translated.
Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.
This passage has not yet been translated.
Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
This passage has not yet been translated.
Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?
This passage has not yet been translated.
Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
This passage has not yet been translated.
Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
This passage has not yet been translated.
Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
This passage has not yet been translated.
Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
This passage has not yet been translated.
Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?
This passage has not yet been translated.
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :
This passage has not yet been translated.
manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
This passage has not yet been translated.
Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.
This passage has not yet been translated.
Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.
This passage has not yet been translated.
Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
This passage has not yet been translated.
Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :
This passage has not yet been translated.
scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :
This passage has not yet been translated.
qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
This passage has not yet been translated.