Job · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens autem Job, dixit :2. Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.3. Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba...4. Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debea...5. Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.6. Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carne...7. Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?8. Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum...9. Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.10. Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non e...11. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exul...12. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.13. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.14. Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.15. Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest s...16. Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium imp...17. Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inund...18. Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam tur...19. Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit,...20. Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipote...21. Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus m...22. Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?23. Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :24. viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :25. alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :26. et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.27. Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.28. Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?29. Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intell...30. quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.31. Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?32. Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.33. Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, e...34. Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra re...Respondens autem Job, dixit :
This passage has not yet been translated.
Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
This passage has not yet been translated.
Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.
This passage has not yet been translated.
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?
This passage has not yet been translated.
Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
This passage has not yet been translated.
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
This passage has not yet been translated.
Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?
This passage has not yet been translated.
Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
This passage has not yet been translated.
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
This passage has not yet been translated.
Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
This passage has not yet been translated.
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
This passage has not yet been translated.
Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
This passage has not yet been translated.
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
This passage has not yet been translated.
Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
This passage has not yet been translated.
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
This passage has not yet been translated.
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
This passage has not yet been translated.
Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?
This passage has not yet been translated.
Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
This passage has not yet been translated.
Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
This passage has not yet been translated.
Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
This passage has not yet been translated.
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?
This passage has not yet been translated.
Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?
This passage has not yet been translated.
Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :
This passage has not yet been translated.
viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :
This passage has not yet been translated.
alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :
This passage has not yet been translated.
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
This passage has not yet been translated.
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
This passage has not yet been translated.
Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?
This passage has not yet been translated.
Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :
This passage has not yet been translated.
quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
This passage has not yet been translated.
Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?
This passage has not yet been translated.
Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
This passage has not yet been translated.
Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
This passage has not yet been translated.
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?
This passage has not yet been translated.