Job · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :2. Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit s...3. Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si i...4. Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,5. et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?6. Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spo...7. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.8. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus...9. Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.10. Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.11. Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundant...12. an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellaru...13. Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.14. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines...15. Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt vi...16. qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundam...17. Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset face...18. cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul...19. Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :20. nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?21. Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fruct...22. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.23. Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe fac...24. Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.26. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum ...27. Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.28. Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.29. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaveri...30. Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
This passage has not yet been translated.
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?
This passage has not yet been translated.
Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?
This passage has not yet been translated.
Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
This passage has not yet been translated.
et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?
This passage has not yet been translated.
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
This passage has not yet been translated.
Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
This passage has not yet been translated.
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
This passage has not yet been translated.
Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
This passage has not yet been translated.
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
This passage has not yet been translated.
Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?
This passage has not yet been translated.
an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?
This passage has not yet been translated.
Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.
This passage has not yet been translated.
Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
This passage has not yet been translated.
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
This passage has not yet been translated.
qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?
This passage has not yet been translated.
Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
This passage has not yet been translated.
cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.
This passage has not yet been translated.
Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :
This passage has not yet been translated.
nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?
This passage has not yet been translated.
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
This passage has not yet been translated.
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
This passage has not yet been translated.
Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
This passage has not yet been translated.
Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
This passage has not yet been translated.
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
This passage has not yet been translated.
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
This passage has not yet been translated.
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
This passage has not yet been translated.
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
This passage has not yet been translated.
Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.
This passage has not yet been translated.