Job · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Et respondens Job, ait :2. Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.3. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum ...4. Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pac...5. Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.6. Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.7. Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub...8. Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.9. Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.10. Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum n...11. Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.12. Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere p...13. Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qu...14. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?15. qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meu...16. Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.17. In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, eti...18. Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.19. Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii,...20. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocen...21. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tæde...22. Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.23. Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.24. Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Qu...25. Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.26. Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volan...27. Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et do...28. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.29. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?30. Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissim...31. tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.32. Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecu...33. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.34. Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.35. Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.Et respondens Job, ait :
This passage has not yet been translated.
Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
This passage has not yet been translated.
Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
This passage has not yet been translated.
Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ?
This passage has not yet been translated.
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
This passage has not yet been translated.
Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.
This passage has not yet been translated.
Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
This passage has not yet been translated.
Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
This passage has not yet been translated.
Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
This passage has not yet been translated.
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
This passage has not yet been translated.
Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.
This passage has not yet been translated.
Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ?
This passage has not yet been translated.
Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
This passage has not yet been translated.
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?
This passage has not yet been translated.
qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.
This passage has not yet been translated.
Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
This passage has not yet been translated.
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
This passage has not yet been translated.
Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
This passage has not yet been translated.
Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
This passage has not yet been translated.
Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
This passage has not yet been translated.
Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.
This passage has not yet been translated.
Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
This passage has not yet been translated.
Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ?
This passage has not yet been translated.
Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.
This passage has not yet been translated.
Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.
This passage has not yet been translated.
Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et dolore torqueor.
This passage has not yet been translated.
Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
This passage has not yet been translated.
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?
This passage has not yet been translated.
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
This passage has not yet been translated.
tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
This passage has not yet been translated.
Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
This passage has not yet been translated.
Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
This passage has not yet been translated.
Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
This passage has not yet been translated.
Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.
This passage has not yet been translated.