Job · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meu...2. Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.3. Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me ...4. Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?5. Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana ...6. ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,7. et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu t...8. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : ...9. Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem re...10. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?11. Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.12. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custod...13. Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.14. Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea...15. Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo cap...16. Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirab...17. Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adve...18. Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne o...19. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.20. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte er...21. antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et oper...22. terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo,...Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
This passage has not yet been translated.
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
This passage has not yet been translated.
Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
This passage has not yet been translated.
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
This passage has not yet been translated.
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
This passage has not yet been translated.
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
This passage has not yet been translated.
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?
This passage has not yet been translated.
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
This passage has not yet been translated.
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
This passage has not yet been translated.
Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
This passage has not yet been translated.
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
This passage has not yet been translated.
Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
This passage has not yet been translated.
Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
This passage has not yet been translated.
Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
This passage has not yet been translated.
Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
This passage has not yet been translated.
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
This passage has not yet been translated.
Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
This passage has not yet been translated.
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
This passage has not yet been translated.
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
This passage has not yet been translated.
antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
This passage has not yet been translated.
terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
This passage has not yet been translated.