Joshua · 22

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

dixitque ad eos : Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis,

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici : dividite prædam hostium cum fratribus vestris.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, ædificaverunt juxta Jordanem altare infinitæ magnitudinis.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël :

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos :

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Hæc mandat omnis populus Domini : Quæ est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ?

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt ?

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit ? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël :

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget : si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti :

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quærat et judicet :

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus : Cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo Israël ?

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias : et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris : Non est vobis pars in Domino.

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

Quod si voluerint dicere, respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt : et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.

English

This passage has not yet been translated.

32
Latin

Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis.

English

This passage has not yet been translated.

33
Latin

Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.

English

This passage has not yet been translated.

34
Latin

Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.

English

This passage has not yet been translated.