Joshua · 23

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris ætatis sum :

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit :

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

sed adhæreatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Hoc tantum diligentissime præcavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.

English

This passage has not yet been translated.