Joshua · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit...2. et ad populum sic locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Israël ...3. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et ad...4. et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus...5. Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atq...6. Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare ...7. Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël : qui posuit tenebra...8. et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jorda...9. Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contr...10. et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vo...11. Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque...12. Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos ...13. Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non...14. Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque v...15. Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis...16. Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Do...17. Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terr...18. Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam n...19. Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deu...20. Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet...21. Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, se...22. Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi ele...23. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et incli...24. Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et ob...25. Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo pr...26. Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini : et ...27. et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testim...28. Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.29. Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum...30. sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare...31. Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qu...32. Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepel...33. Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum i...Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini,
This passage has not yet been translated.
et ad populum sic locutus est : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis.
This passage has not yet been translated.
Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,
This passage has not yet been translated.
et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis.
This passage has not yet been translated.
Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare : persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.
This passage has not yet been translated.
Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël : qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore :
This passage has not yet been translated.
et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
This passage has not yet been translated.
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis :
This passage has not yet been translated.
et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
This passage has not yet been translated.
Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus : et tradidi illos in manus vestras.
This passage has not yet been translated.
Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo.
This passage has not yet been translated.
Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, quæ non plantastis.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
This passage has not yet been translated.
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
This passage has not yet been translated.
Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
This passage has not yet been translated.
Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
This passage has not yet been translated.
Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
This passage has not yet been translated.
Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona.
This passage has not yet been translated.
Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
This passage has not yet been translated.
Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.
This passage has not yet been translated.
Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.
This passage has not yet been translated.
Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini :
This passage has not yet been translated.
et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
This passage has not yet been translated.
Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
This passage has not yet been translated.
Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :
This passage has not yet been translated.
sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
This passage has not yet been translated.
Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël.
This passage has not yet been translated.
Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
This passage has not yet been translated.
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.
This passage has not yet been translated.