Jeremiah · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Ana...2. Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amo...3. Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ...4. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :5. Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de...6. Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.7. Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum : quoniam ad o...8. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit...9. Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Domi...10. ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evella...11. Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jer...12. Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti : quia vigilabo ego supe...13. Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vi...14. Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum super omne...15. quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ...16. et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui d...17. Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omni...18. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ...19. Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum s...Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
This passage has not yet been translated.
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum : quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
This passage has not yet been translated.
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo :
This passage has not yet been translated.
ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Virgam vigilantem ego video.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti : quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides ? Et dixi : Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ :
This passage has not yet been translated.
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda :
This passage has not yet been translated.
et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
This passage has not yet been translated.
Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
This passage has not yet been translated.
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ.
This passage has not yet been translated.
Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
This passage has not yet been translated.