Jeremiah · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :2. Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominu...3. Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus : omnes qui devora...4. Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.5. Hæc dicit Dominus : Quid invenerunt patres vestri in me iniqui...6. Et non dixerunt : Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de t...7. Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus e...8. Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem ...9. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cu...10. Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mittite, e...11. si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populu...12. Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehem...13. Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aqu...14. Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus ...15. Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt...16. Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.17. Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum D...18. Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ?...19. Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et ...20. A sæculo confregisti jugum meum : rupisti vincula mea, et dixi...21. Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomo...22. Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, ma...23. Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi ? V...24. Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit...25. Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixis...26. Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt...27. dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti...28. Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te i...29. Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me,...30. Frustra percussi filios vestros : disciplinam non receperunt. ...31. generatio vestra. Videte verbum Domini : numquid solitudo fact...32. Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pe...33. Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectione...34. et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et inno...35. Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea ...36. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto co...37. Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum...Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominus : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.
This passage has not yet been translated.
Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus : omnes qui devorant eum delinquunt : mala venient super eos, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?
This passage has not yet been translated.
Et non dixerunt : Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti ; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo ?
This passage has not yet been translated.
Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem.
This passage has not yet been translated.
Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
This passage has not yet been translated.
Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
This passage has not yet been translated.
Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mittite, et considerate vehementer : et videte si factum est hujuscemodi :
This passage has not yet been translated.
si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
This passage has not yet been translated.
Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.
This passage has not yet been translated.
Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus est in prædam ?
This passage has not yet been translated.
Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.
This passage has not yet been translated.
Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
This passage has not yet been translated.
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam ?
This passage has not yet been translated.
Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?
This passage has not yet been translated.
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.
This passage has not yet been translated.
A sæculo confregisti jugum meum : rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
This passage has not yet been translated.
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?
This passage has not yet been translated.
Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
This passage has not yet been translated.
Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.
This passage has not yet been translated.
Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quærunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.
This passage has not yet been translated.
Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.
This passage has not yet been translated.
Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
This passage has not yet been translated.
dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent : Surge, et libera nos.
This passage has not yet been translated.
Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ : secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.
This passage has not yet been translated.
Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Frustra percussi filios vestros : disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros : quasi leo vastator
This passage has not yet been translated.
generatio vestra. Videte verbum Domini : numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? quare ergo dixit populus meus : Recessimus ; non veniemus ultra ad te ?
This passage has not yet been translated.
Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
This passage has not yet been translated.
Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
This passage has not yet been translated.
et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi.
This passage has not yet been translated.
Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccavi.
This passage has not yet been translated.
Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
This passage has not yet been translated.
Nam et ab ista egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum : quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.
This passage has not yet been translated.