Jeremiah · 11

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens : Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi : Amen, Domine.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens : Audite verba pacti hujus, et facite illa,

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc : mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali : et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea : et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis : irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Quam ob rem hæc dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt : et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda : et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es ?

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum : ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi : tunc ostendisti mihi studia eorum.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris :

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

propterea hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos : juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Et reliquiæ non erunt ex eis : inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.

English

This passage has not yet been translated.