Jeremiah · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen ju...2. Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fr...3. Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecu...4. Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, pr...5. Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris...6. Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverun...7. Reliqui domum meam ; dimisi hæreditatem meam : dedi dilectam a...8. Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra...9. Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ? numquid avis tincta...10. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt parte...11. Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolation...12. Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Dom...13. Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : hæreditatem acce...14. Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui ta...15. Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam...16. Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in ...17. Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perdi...Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt ?
This passage has not yet been translated.
Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
This passage has not yet been translated.
Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
This passage has not yet been translated.
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea ? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.
This passage has not yet been translated.
Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis ? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis ?
This passage has not yet been translated.
Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.
This passage has not yet been translated.
Reliqui domum meam ; dimisi hæreditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
This passage has not yet been translated.
Numquid avis discolor hæreditas mea mihi ? numquid avis tincta per totum ? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ : properate ad devorandum.
This passage has not yet been translated.
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
This passage has not yet been translated.
Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.
This passage has not yet been translated.
Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit : ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni.
This passage has not yet been translated.
Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : hæreditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.
This passage has not yet been translated.
Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos : virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.
This passage has not yet been translated.
Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.
This passage has not yet been translated.
Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.
This passage has not yet been translated.