Jeremiah · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum...2. Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.3. Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :4. Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et...5. Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.6. Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge,...7. Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi abs...8. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :9. Hæc dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Juda, et s...10. populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulan...11. Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mih...12. Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Isra...13. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes h...14. Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios parit...15. Audite, et auribus percipite : nolite elevari, quia Dominus lo...16. Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et ant...17. Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a...18. Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descend...19. Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat : transla...20. Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone : ubi...21. Quid dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum ...22. Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ? propt...23. Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates su...24. Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.25. Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia ob...26. Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ...27. adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ : su...Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.
This passage has not yet been translated.
Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.
This passage has not yet been translated.
Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ.
This passage has not yet been translated.
Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi.
This passage has not yet been translated.
Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam :
This passage has not yet been translated.
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim adhæret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam : et non audierunt.
This passage has not yet been translated.
Dices ergo ad eos sermonem istum : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te : Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?
This passage has not yet been translated.
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
This passage has not yet been translated.
Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam : neque miserebor, ut non disperdam eos.
This passage has not yet been translated.
Audite, et auribus percipite : nolite elevari, quia Dominus locutus est.
This passage has not yet been translated.
Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
This passage has not yet been translated.
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ : plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
This passage has not yet been translated.
Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
This passage has not yet been translated.
Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat : translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
This passage has not yet been translated.
Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ?
This passage has not yet been translated.
Quid dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ?
This passage has not yet been translated.
Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc ? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
This passage has not yet been translated.
Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto.
This passage has not yet been translated.
Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
This passage has not yet been translated.
Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua :
This passage has not yet been translated.
adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ : super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ?
This passage has not yet been translated.