Jeremiah · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.2. Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in te...3. Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendu...4. Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, con...5. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.6. Et onagri steterunt in rupibus ; traxerunt ventum quasi dracon...7. Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter ...8. Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, qu...9. quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest sal...10. Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, ...11. Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum.12. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint ...13. Et dixi : A, a, a, Domine Deus : prophetæ dicunt eis : Non vid...14. Et dicit Dominus ad me : Falso prophetæ vaticinantur in nomine...15. Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomin...16. Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem p...17. Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per...18. Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introie...19. Numquid projiciens abjecisti Judam ? aut Sion abominata est an...20. Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nos...21. Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nob...22. Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ? aut cæli pos...Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
This passage has not yet been translated.
Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
This passage has not yet been translated.
Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam : reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
This passage has not yet been translated.
Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ : operuerunt capita sua.
This passage has not yet been translated.
Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
This passage has not yet been translated.
Et onagri steterunt in rupibus ; traxerunt ventum quasi dracones : defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
This passage has not yet been translated.
Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum : quoniam multæ sunt aversiones nostræ : tibi peccavimus.
This passage has not yet been translated.
Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?
This passage has not yet been translated.
quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare ? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos : ne derelinquas nos.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit : Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum.
This passage has not yet been translated.
Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea : quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : A, a, a, Domine Deus : prophetæ dicunt eis : Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis : sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
This passage has not yet been translated.
Et dicit Dominus ad me : Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
This passage has not yet been translated.
Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes : Gladius et fames non erit in terra hac : In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
This passage has not yet been translated.
Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos : ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum : et effundam super eos malum suum.
This passage has not yet been translated.
Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
This passage has not yet been translated.
Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
This passage has not yet been translated.
Numquid projiciens abjecisti Judam ? aut Sion abominata est anima tua ? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ? Exspectavimus pacem, et non est bonum : et tempus curationis, et ecce turbatio.
This passage has not yet been translated.
Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
This passage has not yet been translated.
Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ : recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
This passage has not yet been translated.
Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ? aut cæli possunt dare imbres ? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ? tu enim fecisti omnia hæc.
This passage has not yet been translated.