Jeremiah · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Et dixit Dominus ad me : Si steterit Moyses et Samuel coram me...2. Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Hæc d...3. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus : gladium...4. Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manass...5. Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur ...6. Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti : et exten...7. Et dispergam eos ventilabro in portis terræ : interfeci et dis...8. Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris : induxi ...9. Infirmata est quæ peperit septem ; defecit anima ejus : occidi...10. Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum disc...11. Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri t...12. Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?13. Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in...14. Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succ...15. Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me, et tuere me ab ...16. Inventi sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est mihi ...17. Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus...18. Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabil...19. Propter hoc hæc dicit Dominus : Si converteris, convertam te, ...20. Et dabo te populo huic in murum æreum fortem : et bellabunt ad...21. et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.Et dixit Dominus ad me : Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum : ejice illos a facie mea, et egrediantur.
This passage has not yet been translated.
Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
This passage has not yet been translated.
Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus : gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum.
This passage has not yet been translated.
Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ, propter Manassen filium Ezechiæ regis Juda, super omnibus quæ fecit in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te ? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?
This passage has not yet been translated.
Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti : et extendam manum meam super te, et interficiam te : laboravi rogans.
This passage has not yet been translated.
Et dispergam eos ventilabro in portis terræ : interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi.
This passage has not yet been translated.
Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris : induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie : misi super civitates repente terrorem.
This passage has not yet been translated.
Infirmata est quæ peperit septem ; defecit anima ejus : occidit ei sol cum adhuc esset dies : confusa est, et erubuit : et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
This passage has not yet been translated.
Væ mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ in universa terra ? Non fœneravi, nec fœneravit mihi quisquam : omnes maledicunt mihi.
This passage has not yet been translated.
Dicit Dominus : Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
This passage has not yet been translated.
Numquid fœderabitur ferrum ferro ab aquilone, et æs ?
This passage has not yet been translated.
Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
This passage has not yet been translated.
Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo : super vos ardebit.
This passage has not yet been translated.
Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me : scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
This passage has not yet been translated.
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ : solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
This passage has not yet been translated.
Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc hæc dicit Dominus : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris : convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
This passage has not yet been translated.
Et dabo te populo huic in murum æreum fortem : et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :
This passage has not yet been translated.
et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.
This passage has not yet been translated.