Jeremiah · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :2. Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.3. Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur i...4. Mortibus ægrotationum morientur : non plangentur, et non sepel...5. Hæc enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque ...6. Et morientur grandes et parvi in terra ista : non sepelientur,...7. Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super m...8. Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comed...9. Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego aufe...10. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint ...11. dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominu...12. Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ...13. Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et p...14. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ult...15. sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquiloni...16. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabunt...17. Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditæ a ...18. Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia c...19. Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die ...20. Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ?21. Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis man...Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :
This passage has not yet been translated.
Mortibus ægrotationum morientur : non plangentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur : et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
This passage has not yet been translated.
Hæc enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
This passage has not yet been translated.
Et morientur grandes et parvi in terra ista : non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
This passage has not yet been translated.
Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.
This passage has not yet been translated.
Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ.
This passage has not yet been translated.
Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro ?
This passage has not yet been translated.
dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
This passage has not yet been translated.
Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
This passage has not yet been translated.
Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
This passage has not yet been translated.
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
This passage has not yet been translated.
sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos : et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.
This passage has not yet been translated.
Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
This passage has not yet been translated.
Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.
This passage has not yet been translated.
Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
This passage has not yet been translated.
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ?
This passage has not yet been translated.
Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.
This passage has not yet been translated.