Jeremiah · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :2. Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.3. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.4. Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis :...5. Et factum est verbum Domini ad me, dicens :6. Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Isr...7. Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem...8. si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum ad...9. Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.10. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœn...11. Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : ...12. Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras i...13. Ideo hæc dicit Dominus : Interrogate gentes : Quis audivit tal...14. Numquid deficiet de petra agri nix Libani ? aut evelli possunt...15. Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et imping...16. ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempitern...17. Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico : dorsum, et no...18. Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitatione...19. Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.20. Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ me...21. Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus glad...22. audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latr...23. Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mor...Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
This passage has not yet been translated.
Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
This passage has not yet been translated.
Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
This passage has not yet been translated.
Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
This passage has not yet been translated.
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
This passage has not yet been translated.
Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
This passage has not yet been translated.
Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :
This passage has not yet been translated.
si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
This passage has not yet been translated.
Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.
This passage has not yet been translated.
Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
This passage has not yet been translated.
Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : Hæc dicit Dominus : Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem : revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.
This passage has not yet been translated.
Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
This passage has not yet been translated.
Ideo hæc dicit Dominus : Interrogate gentes : Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël ?
This passage has not yet been translated.
Numquid deficiet de petra agri nix Libani ? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes ?
This passage has not yet been translated.
Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,
This passage has not yet been translated.
ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum : omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum.
This passage has not yet been translated.
Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico : dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes : non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta : venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.
This passage has not yet been translated.
Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.
This passage has not yet been translated.
Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
This passage has not yet been translated.
Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii : fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ : et viri earum interficiantur morte : juvenes eorum confodiantur gladio in prælio :
This passage has not yet been translated.
audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem : ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur : fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis.
This passage has not yet been translated.