Jeremiah · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam ...2. et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum por...3. Et dices : Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Je...4. eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et ...5. et ædificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos ig...6. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur a...7. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subv...8. Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum : omnis qui...9. Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum su...10. Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,11. et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Sic conteram ...12. Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et p...13. Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Top...14. Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad pr...15. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam s...Hæc dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum,
This passage has not yet been translated.
et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis : et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te.
This passage has not yet been translated.
Et dices : Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,
This passage has not yet been translated.
eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda : et repleverunt locum istum sanguine innocentum,
This passage has not yet been translated.
et ædificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim : quæ non præcepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.
This passage has not yet been translated.
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis.
This passage has not yet been translated.
Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum : et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
This passage has not yet been translated.
Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum : omnis qui præterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.
This passage has not yet been translated.
Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum : et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.
This passage has not yet been translated.
Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,
This passage has not yet been translated.
et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari : et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
This passage has not yet been translated.
Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth.
This passage has not yet been translated.
Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.
This passage has not yet been translated.
Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum :
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.
This passage has not yet been translated.