Jeremiah · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus era...2. Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervu...3. Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de ner...4. Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et om...5. Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem labore...6. Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in c...7. Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et ...8. Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem cl...9. Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine il...10. Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Pe...11. Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui p...12. Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et c...13. Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperi...14. Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater...15. Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est t...16. Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non ...17. qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulc...18. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et...Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.
This passage has not yet been translated.
Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
This passage has not yet been translated.
Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt : et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
This passage has not yet been translated.
Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem : et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.
This passage has not yet been translated.
Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die ; omnes subsannant me.
This passage has not yet been translated.
Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
This passage has not yet been translated.
Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
This passage has not yet been translated.
Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
This passage has not yet been translated.
Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
This passage has not yet been translated.
Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
This passage has not yet been translated.
Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
This passage has not yet been translated.
Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !
This passage has not yet been translated.
Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum !
This passage has not yet been translated.
Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,
This passage has not yet been translated.
qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !
This passage has not yet been translated.
Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei ?
This passage has not yet been translated.