Jeremiah · 24

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Hæc dicit Dominus Deus Israël : Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc : et ædificabo eos, et non destruam : et plantabo eos, et non evellam.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus : Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti.

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.

English

This passage has not yet been translated.