Jeremiah · 25
Verses
⋯
Individual passages
1. Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in an...2. quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et a...3. A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem...4. Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgen...5. cum diceret : Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pes...6. et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque...7. Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provoca...8. Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Pro eo quod non audis...9. ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ai...10. Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi e...11. Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem : et...12. Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem ...13. Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum...14. quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni :...15. Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem ...16. Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego...17. Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibu...18. Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibu...19. Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et ...20. et universis generaliter : cunctis regibus terræ Ausitidis, et...21. et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon :22. et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regi...23. et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam :24. et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui ...25. et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis...26. cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicui...27. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : ...28. Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices...29. quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego inci...30. Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : ...31. Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino ...32. Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce afflictio egredietur de ge...33. Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad...34. Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optima...35. Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.36. Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vast...37. et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.38. Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eor...Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),
This passage has not yet been translated.
quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens :
This passage has not yet been translated.
A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.
This passage has not yet been translated.
Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque : et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,
This passage has not yet been translated.
cum diceret : Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum :
This passage has not yet been translated.
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos : neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.
This passage has not yet been translated.
Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Pro eo quod non audistis verba mea,
This passage has not yet been translated.
ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt : et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.
This passage has not yet been translated.
Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ.
This passage has not yet been translated.
Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem : et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis.
This passage has not yet been translated.
Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.
This passage has not yet been translated.
Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes :
This passage has not yet been translated.
quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
This passage has not yet been translated.
Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.
This passage has not yet been translated.
Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.
This passage has not yet been translated.
Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,
This passage has not yet been translated.
Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista :
This passage has not yet been translated.
Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus :
This passage has not yet been translated.
et universis generaliter : cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti :
This passage has not yet been translated.
et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon :
This passage has not yet been translated.
et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare :
This passage has not yet been translated.
et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam :
This passage has not yet been translated.
et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto :
This passage has not yet been translated.
et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :
This passage has not yet been translated.
cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.
This passage has not yet been translated.
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
This passage has not yet been translated.
Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :
This passage has not yet been translated.
quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
This passage has not yet been translated.
Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam : rugiens rugiet super decorem suum : celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.
This passage has not yet been translated.
Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino cum gentibus : judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
This passage has not yet been translated.
Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus : non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur : in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
This passage has not yet been translated.
Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis : quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ : et cadetis quasi vasa pretiosa.
This passage has not yet been translated.
Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.
This passage has not yet been translated.
Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum :
This passage has not yet been translated.
et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
This passage has not yet been translated.
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini.
This passage has not yet been translated.