Jeremiah · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecu...2. Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.3. Ad eam venient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tento...4. Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in m...5. Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.6. Quia hæc dicit Dominus exercituum : Cædite lignum ejus, et fun...7. Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit m...8. Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte...9. Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quas...10. Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisæ ...11. Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde...12. Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, ...13. a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a ...14. Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicen...15. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confus...16. Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogat...17. Et constitui super vos speculatores : Audite vocem tubæ. Et di...18. Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.19. Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fruct...20. Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem d...21. Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum r...22. Hæc dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et ...23. Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur....24. Audivimus famam ejus ; dissolutæ sunt manus nostræ : tribulati...25. Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius...26. Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : l...27. Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et proba...28. Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs ...29. Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum : frustr...30. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
This passage has not yet been translated.
Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.
This passage has not yet been translated.
Ad eam venient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu : pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
This passage has not yet been translated.
Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : væ nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !
This passage has not yet been translated.
Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
This passage has not yet been translated.
Quia hæc dicit Dominus exercituum : Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis : omnis calumnia in medio ejus.
This passage has not yet been translated.
Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
This passage has not yet been translated.
Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
This passage has not yet been translated.
Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
This passage has not yet been translated.
Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum.
This passage has not yet been translated.
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
This passage has not yet been translated.
a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
This passage has not yet been translated.
Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax.
This passage has not yet been translated.
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.
This passage has not yet been translated.
Et constitui super vos speculatores : Audite vocem tubæ. Et dixerunt : Non audiemus.
This passage has not yet been translated.
Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
This passage has not yet been translated.
Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus : quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
This passage has not yet been translated.
Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi.
This passage has not yet been translated.
Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ.
This passage has not yet been translated.
Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion.
This passage has not yet been translated.
Audivimus famam ejus ; dissolutæ sunt manus nostræ : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
This passage has not yet been translated.
Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
This passage has not yet been translated.
Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
This passage has not yet been translated.
Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis viam eorum.
This passage has not yet been translated.
Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum : universi corrupti sunt.
This passage has not yet been translated.
Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
This passage has not yet been translated.
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
This passage has not yet been translated.