Jeremiah · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :2. Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic...3. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facite vias ...4. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini...5. Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; s...6. advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sang...7. habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus ve...8. Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non prod...9. furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim...10. et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocat...11. Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua in...12. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principi...13. Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locu...14. faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua ...15. et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestr...16. Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem...17. Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plate...18. Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres...19. Numquid me ad iracundiam provocant ? dicit Dominus ; nonne sem...20. Ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio me...21. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata vest...22. quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis,...23. sed hoc verbum præcepi eis, dicens : Audite vocem meam, et ero...24. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed abierunt ...25. a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad d...26. et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed indura...27. Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et voc...28. Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini De...29. Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum ...30. quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. ...31. et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom...32. Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius ...33. Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et be...34. Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, ...Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
This passage has not yet been translated.
Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic : Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.
This passage has not yet been translated.
Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est !
This passage has not yet been translated.
Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ;
This passage has not yet been translated.
advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis :
This passage has not yet been translated.
habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.
This passage has not yet been translated.
Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis :
This passage has not yet been translated.
furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis :
This passage has not yet been translated.
et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
This passage has not yet been translated.
Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.
This passage has not yet been translated.
Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis :
This passage has not yet been translated.
faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo :
This passage has not yet been translated.
et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
This passage has not yet been translated.
Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem : et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
This passage has not yet been translated.
Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem ?
This passage has not yet been translated.
Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
This passage has not yet been translated.
Numquid me ad iracundiam provocant ? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?
This passage has not yet been translated.
Ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ : et succendetur, et non extinguetur.
This passage has not yet been translated.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes :
This passage has not yet been translated.
quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum :
This passage has not yet been translated.
sed hoc verbum præcepi eis, dicens : Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus : et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
This passage has not yet been translated.
Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum, et non in ante,
This passage has not yet been translated.
a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens :
This passage has not yet been translated.
et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.
This passage has not yet been translated.
Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
This passage has not yet been translated.
Et dices ad eos : Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum.
This passage has not yet been translated.
Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum : quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ;
This passage has not yet been translated.
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :
This passage has not yet been translated.
et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo.
This passage has not yet been translated.
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis : et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
This passage has not yet been translated.
Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ, et non erit qui abigat.
This passage has not yet been translated.
Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ : in desolationem enim erit terra.
This passage has not yet been translated.