Luke · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut aud...2. Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccat...3. Et ait ad illos parabolam istam dicens :4. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit un...5. Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :6. et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Co...7. Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore p...8. Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam u...9. Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratu...10. Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno pecc...11. Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :12. et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portion...13. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior fi...14. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regi...15. Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit ill...16. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci mandu...17. In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris...18. surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in...19. jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de m...20. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, ...21. Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : ja...22. Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam...23. et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et ...24. quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et i...25. Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et app...26. et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.27. Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vi...28. Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius e...29. At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio ti...30. Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam c...31. At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :32. epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mort...Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
This passage has not yet been translated.
Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad illos parabolam istam dicens :
This passage has not yet been translated.
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
This passage has not yet been translated.
Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
This passage has not yet been translated.
et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
This passage has not yet been translated.
Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
This passage has not yet been translated.
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
This passage has not yet been translated.
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
This passage has not yet been translated.
Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
This passage has not yet been translated.
Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
This passage has not yet been translated.
et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
This passage has not yet been translated.
Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
This passage has not yet been translated.
Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
This passage has not yet been translated.
Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
This passage has not yet been translated.
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
This passage has not yet been translated.
In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
This passage has not yet been translated.
surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
This passage has not yet been translated.
jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
This passage has not yet been translated.
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
This passage has not yet been translated.
et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
This passage has not yet been translated.
quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
This passage has not yet been translated.
Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
This passage has not yet been translated.
et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
This passage has not yet been translated.
Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
This passage has not yet been translated.
Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
This passage has not yet been translated.
At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
This passage has not yet been translated.
Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
This passage has not yet been translated.
At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
This passage has not yet been translated.
epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.
This passage has not yet been translated.