Luke · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, ...2. Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde r...3. Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus a...4. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipia...5. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat pri...6. At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe caut...7. Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum c...8. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecis...9. Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis...10. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui i...11. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, ...12. Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis da...13. Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odie...14. Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et derid...15. Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus ...16. Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangeliza...17. Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unu...18. Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et...19. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et ep...20. Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam...21. cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et ne...22. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angel...23. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abrah...24. et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte ...25. Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in...26. et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est :...27. Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :28. habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi ven...29. Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.30. At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ie...31. Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si ...Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
This passage has not yet been translated.
Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.
This passage has not yet been translated.
Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
This passage has not yet been translated.
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
This passage has not yet been translated.
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
This passage has not yet been translated.
At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
This passage has not yet been translated.
Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
This passage has not yet been translated.
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
This passage has not yet been translated.
Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
This passage has not yet been translated.
Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
This passage has not yet been translated.
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
This passage has not yet been translated.
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
This passage has not yet been translated.
Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
This passage has not yet been translated.
Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
This passage has not yet been translated.
Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
This passage has not yet been translated.
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur : et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
This passage has not yet been translated.
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
This passage has not yet been translated.
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
This passage has not yet been translated.
cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
This passage has not yet been translated.
Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
This passage has not yet been translated.
et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
This passage has not yet been translated.
Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
This passage has not yet been translated.
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
This passage has not yet been translated.
habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
This passage has not yet been translated.
At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
This passage has not yet been translated.
Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
This passage has not yet been translated.