Luke · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant sca...2. Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus,...3. Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa ill...4. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conve...5. Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.6. Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis...7. Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui re...8. et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra...9. Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?10. non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vob...11. Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Sam...12. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem vi...13. et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.14. Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et fac...15. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est...16. et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic e...17. Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et ...18. Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic a...19. Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.20. Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? res...21. neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei ...22. Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis vi...23. Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque s...24. nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sun...25. Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.26. Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii...27. edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, ...28. Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant...29. qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de c...30. secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.31. In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne de...32. Memores estote uxoris Lot.33. Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : ...34. Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assum...35. duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinque...36. Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?37. Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntu...Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.
This passage has not yet been translated.
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
This passage has not yet been translated.
Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
This passage has not yet been translated.
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
This passage has not yet been translated.
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :
This passage has not yet been translated.
et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?
This passage has not yet been translated.
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?
This passage has not yet been translated.
non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
This passage has not yet been translated.
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :
This passage has not yet been translated.
et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.
This passage has not yet been translated.
Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
This passage has not yet been translated.
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
This passage has not yet been translated.
et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?
This passage has not yet been translated.
Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
This passage has not yet been translated.
Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :
This passage has not yet been translated.
neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
This passage has not yet been translated.
Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
This passage has not yet been translated.
nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
This passage has not yet been translated.
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
This passage has not yet been translated.
Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
This passage has not yet been translated.
edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
This passage has not yet been translated.
Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :
This passage has not yet been translated.
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :
This passage has not yet been translated.
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
This passage has not yet been translated.
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.
This passage has not yet been translated.
Memores estote uxoris Lot.
This passage has not yet been translated.
Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
This passage has not yet been translated.
Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :
This passage has not yet been translated.
duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.
This passage has not yet been translated.
Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
This passage has not yet been translated.
Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
This passage has not yet been translated.