Luke · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et...2. diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducav...3. Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ...4. Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo ...5. Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi o...6. et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam ...7. Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.8. Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum ...9. Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templ...10. Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :11. et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pe...12. Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Domi...13. Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usqu...14. Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fam...15. Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.16. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum con...17. Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit libr...18. Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare...19. prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere conf...20. Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium...21. Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scrip...22. Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gra...23. Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice...24. Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est i...25. In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Is...26. et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ...27. Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo...28. Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.29. Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxeru...30. Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.31. Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat i...32. Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.33. Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamav...34. dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti per...35. Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. E...36. Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, ...37. Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.38. Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. S...39. Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et co...40. Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis l...41. Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia t...42. Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requ...43. Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangel...44. Et erat prædicans in synagogis Galilææ.Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
This passage has not yet been translated.
diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
This passage has not yet been translated.
Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
This passage has not yet been translated.
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
This passage has not yet been translated.
et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
This passage has not yet been translated.
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
This passage has not yet been translated.
Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
This passage has not yet been translated.
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
This passage has not yet been translated.
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
This passage has not yet been translated.
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
This passage has not yet been translated.
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
This passage has not yet been translated.
Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
This passage has not yet been translated.
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
This passage has not yet been translated.
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
This passage has not yet been translated.
Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
This passage has not yet been translated.
prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
This passage has not yet been translated.
Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
This passage has not yet been translated.
Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
This passage has not yet been translated.
Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
This passage has not yet been translated.
Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
This passage has not yet been translated.
In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
This passage has not yet been translated.
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
This passage has not yet been translated.
Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
This passage has not yet been translated.
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
This passage has not yet been translated.
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
This passage has not yet been translated.
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
This passage has not yet been translated.
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
This passage has not yet been translated.
Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
This passage has not yet been translated.
dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
This passage has not yet been translated.
Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
This passage has not yet been translated.
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
This passage has not yet been translated.
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
This passage has not yet been translated.
Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
This passage has not yet been translated.
Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
This passage has not yet been translated.
Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
This passage has not yet been translated.
Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
This passage has not yet been translated.
Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
This passage has not yet been translated.
Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
This passage has not yet been translated.
Et erat prædicans in synagogis Galilææ.
This passage has not yet been translated.