Luke · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbu...2. Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem d...3. Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a...4. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et l...5. Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem ...6. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copios...7. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et a...8. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens ...9. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in...10. similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant ...11. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.12. Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus ...13. Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et co...14. Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende t...15. Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ...16. Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.17. Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant ...18. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus ...19. Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascend...20. Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.21. Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est h...22. Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ...23. Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicer...24. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra...25. Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jaceb...26. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti...27. Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem a...28. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.29. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba ...30. Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulo...31. Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt ...32. Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.33. At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant fre...34. Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illi...35. Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc...36. Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissura...37. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet ...38. sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.39. Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus m...Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
This passage has not yet been translated.
Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
This passage has not yet been translated.
Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
This passage has not yet been translated.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
This passage has not yet been translated.
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
This passage has not yet been translated.
Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
This passage has not yet been translated.
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
This passage has not yet been translated.
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
This passage has not yet been translated.
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
This passage has not yet been translated.
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
This passage has not yet been translated.
Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
This passage has not yet been translated.
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
This passage has not yet been translated.
Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
This passage has not yet been translated.
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
This passage has not yet been translated.
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
This passage has not yet been translated.
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
This passage has not yet been translated.
Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
This passage has not yet been translated.
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
This passage has not yet been translated.
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
This passage has not yet been translated.
Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
This passage has not yet been translated.
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
This passage has not yet been translated.
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
This passage has not yet been translated.
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
This passage has not yet been translated.
Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
This passage has not yet been translated.
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
This passage has not yet been translated.
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
This passage has not yet been translated.
Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
This passage has not yet been translated.
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
This passage has not yet been translated.
At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?
This passage has not yet been translated.
Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
This passage has not yet been translated.
Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
This passage has not yet been translated.
Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
This passage has not yet been translated.
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
This passage has not yet been translated.
sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
This passage has not yet been translated.
Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.
This passage has not yet been translated.