Luke · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per ...2. Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod n...3. Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod feci...4. quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit,...5. Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.6. Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et...7. Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut...8. Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habeb...9. Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis ben...10. Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et...11. Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invi...12. Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et er...13. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit ...14. Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Ja...15. Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,16. et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.17. Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba di...18. qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis...19. Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exib...20. Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pa...21. Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fle...22. Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos,...23. Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra mu...24. Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.25. Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui r...26. Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim facieban...27. Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benef...28. Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.29. Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui...30. Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne...31. Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis ...32. Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? n...33. Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est g...34. Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gra...35. Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum d...36. Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.37. Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et n...38. Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coag...39. Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæ...40. Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis eri...41. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, ...42. aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam fes...43. Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor...44. Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de ...45. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malu...46. Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?47. Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, o...48. similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et po...49. Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti d...Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
This passage has not yet been translated.
Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?
This passage has not yet been translated.
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
This passage has not yet been translated.
Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
This passage has not yet been translated.
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
This passage has not yet been translated.
Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
This passage has not yet been translated.
Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?
This passage has not yet been translated.
Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
This passage has not yet been translated.
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
This passage has not yet been translated.
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :
This passage has not yet been translated.
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,
This passage has not yet been translated.
Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
This passage has not yet been translated.
et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
This passage has not yet been translated.
Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
This passage has not yet been translated.
qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
This passage has not yet been translated.
Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
This passage has not yet been translated.
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
This passage has not yet been translated.
Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
This passage has not yet been translated.
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
This passage has not yet been translated.
Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
This passage has not yet been translated.
Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
This passage has not yet been translated.
Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
This passage has not yet been translated.
Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
This passage has not yet been translated.
Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
This passage has not yet been translated.
Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
This passage has not yet been translated.
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
This passage has not yet been translated.
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.
This passage has not yet been translated.
Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.
This passage has not yet been translated.
Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
This passage has not yet been translated.
Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
This passage has not yet been translated.
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
This passage has not yet been translated.
Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.
This passage has not yet been translated.
Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
This passage has not yet been translated.
Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?
This passage has not yet been translated.
Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
This passage has not yet been translated.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?
This passage has not yet been translated.
aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
This passage has not yet been translated.
Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.
This passage has not yet been translated.
Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.
This passage has not yet been translated.
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
This passage has not yet been translated.
Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?
This passage has not yet been translated.
Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :
This passage has not yet been translated.
similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.
This passage has not yet been translated.
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.
This passage has not yet been translated.