Luke · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit ...2. Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus ...3. Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogan...4. At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicent...5. diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.6. Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo,...7. propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem a...8. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me m...9. Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se tur...10. Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui l...11. Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : ...12. Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus effer...13. Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit...14. Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, stet...15. Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.16. Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : ...17. Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circ...18. Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.19. Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jes...20. Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista m...21. (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, e...22. Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audi...23. et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.24. Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad...25. Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? ...26. Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et pl...27. hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante fa...28. Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne B...29. Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, b...30. Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in seme...31. Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationi...32. Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invi...33. Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibe...34. Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce h...35. Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.36. Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo...37. Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit qu...38. et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes e...39. Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens...40. Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliqui...41. Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios ...42. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis er...43. Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At i...44. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ?...45. Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cess...46. Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.47. Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam...48. Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.49. Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est ...50. Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
This passage has not yet been translated.
Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.
This passage has not yet been translated.
Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
This passage has not yet been translated.
At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :
This passage has not yet been translated.
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :
This passage has not yet been translated.
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
This passage has not yet been translated.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.
This passage has not yet been translated.
Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
This passage has not yet been translated.
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
This passage has not yet been translated.
Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
This passage has not yet been translated.
Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.
This passage has not yet been translated.
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.
This passage has not yet been translated.
Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.
This passage has not yet been translated.
Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
This passage has not yet been translated.
Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
This passage has not yet been translated.
Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
This passage has not yet been translated.
Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
This passage has not yet been translated.
Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
This passage has not yet been translated.
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
This passage has not yet been translated.
(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)
This passage has not yet been translated.
Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
This passage has not yet been translated.
et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
This passage has not yet been translated.
Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
This passage has not yet been translated.
Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
This passage has not yet been translated.
Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :
This passage has not yet been translated.
hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
This passage has not yet been translated.
Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
This passage has not yet been translated.
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
This passage has not yet been translated.
Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
This passage has not yet been translated.
Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?
This passage has not yet been translated.
Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
This passage has not yet been translated.
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.
This passage has not yet been translated.
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
This passage has not yet been translated.
Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
This passage has not yet been translated.
Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.
This passage has not yet been translated.
Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :
This passage has not yet been translated.
et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
This passage has not yet been translated.
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
This passage has not yet been translated.
Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
This passage has not yet been translated.
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
This passage has not yet been translated.
Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
This passage has not yet been translated.
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
This passage has not yet been translated.
Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
This passage has not yet been translated.
Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.
This passage has not yet been translated.
Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
This passage has not yet been translated.
Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
This passage has not yet been translated.
Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
This passage has not yet been translated.