Luke · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, e...2. et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et ...3. et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ...4. Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus propera...5. Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud ...6. Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habeb...7. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocave...8. Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum cent...9. Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.10. Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei,...11. Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.12. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabo...13. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt...14. Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sol...15. Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et opti...16. Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lec...17. Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum...18. Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : ...19. Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant...20. Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, ...21. Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sun...22. Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam...23. Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti...24. Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, peri...25. Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirat...26. Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.27. Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui...28. Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce ma...29. Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis ...30. Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ?...31. Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.32. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et...33. Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et...34. Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaveru...35. Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, e...36. Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus...37. et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut di...38. Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset....39. Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit ...40. Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : er...41. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ...42. quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc morieba...43. Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, qu...44. accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confe...45. Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omn...46. Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de...47. Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procid...48. At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.49. Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicen...50. Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli t...51. Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, ni...52. Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Noli...53. Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.54. Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.55. Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit...56. Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui diceren...Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
This passage has not yet been translated.
et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmantibus : Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant,
This passage has not yet been translated.
et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis.
This passage has not yet been translated.
Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
This passage has not yet been translated.
Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
This passage has not yet been translated.
Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem.
This passage has not yet been translated.
Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
This passage has not yet been translated.
Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
This passage has not yet been translated.
Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.
This passage has not yet been translated.
Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
This passage has not yet been translated.
Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.
This passage has not yet been translated.
Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
This passage has not yet been translated.
Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
This passage has not yet been translated.
Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
This passage has not yet been translated.
Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
This passage has not yet been translated.
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
This passage has not yet been translated.
Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
This passage has not yet been translated.
Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
This passage has not yet been translated.
Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.
This passage has not yet been translated.
Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
This passage has not yet been translated.
Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
This passage has not yet been translated.
Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
This passage has not yet been translated.
Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit : et facta est tranquillitas.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?
This passage has not yet been translated.
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam.
This passage has not yet been translated.
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
This passage has not yet been translated.
Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas.
This passage has not yet been translated.
Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta.
This passage has not yet been translated.
Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum.
This passage has not yet been translated.
Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
This passage has not yet been translated.
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
This passage has not yet been translated.
Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.
This passage has not yet been translated.
Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
This passage has not yet been translated.
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
This passage has not yet been translated.
Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione :
This passage has not yet been translated.
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
This passage has not yet been translated.
Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
This passage has not yet been translated.
Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
This passage has not yet been translated.
quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
This passage has not yet been translated.
Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :
This passage has not yet been translated.
accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?
This passage has not yet been translated.
Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
This passage has not yet been translated.
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.
This passage has not yet been translated.
At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.
This passage has not yet been translated.
Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ : Noli timere, crede tantum, et salva erit.
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ.
This passage has not yet been translated.
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.
This passage has not yet been translated.
Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.
This passage has not yet been translated.
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
This passage has not yet been translated.
Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.
This passage has not yet been translated.