Luke · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et p...2. Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.3. Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque ...4. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.5. Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, e...6. Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curan...7. Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæ...8. a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam ve...9. Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, ...10. Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et ...11. Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eo...12. Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt ...13. Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerun...14. Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos ...15. Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.16. Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in...17. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod...18. Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipu...19. At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii au...20. Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Responden...21. At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,22. dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari ...23. Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget ...24. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : na...25. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se aute...26. Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis e...27. Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gusta...28. Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit P...29. Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vest...30. Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,31. visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completuru...32. Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et ev...33. Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : P...34. Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : ...35. Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectu...36. Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt...37. Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de mont...38. Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te...39. et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit,...40. et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.41. Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perv...42. Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.43. Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et r...44. Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantib...45. At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut n...46. Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.47. At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit pueru...48. et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo...49. Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in...50. Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est ad...51. Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et i...52. Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt ...53. Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.54. Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerun...55. Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.56. Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abier...57. Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad ...58. Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nido...59. Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine,...60. Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu...61. Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renu...62. Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et re...Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
This passage has not yet been translated.
Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
This passage has not yet been translated.
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
This passage has not yet been translated.
Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
This passage has not yet been translated.
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
This passage has not yet been translated.
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
This passage has not yet been translated.
a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
This passage has not yet been translated.
Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.
This passage has not yet been translated.
Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
This passage has not yet been translated.
Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
This passage has not yet been translated.
Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.
This passage has not yet been translated.
Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
This passage has not yet been translated.
Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
This passage has not yet been translated.
Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.
This passage has not yet been translated.
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
This passage has not yet been translated.
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
This passage has not yet been translated.
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ?
This passage has not yet been translated.
At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.
This passage has not yet been translated.
At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
This passage has not yet been translated.
dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
This passage has not yet been translated.
Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
This passage has not yet been translated.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
This passage has not yet been translated.
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
This passage has not yet been translated.
Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
This passage has not yet been translated.
Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
This passage has not yet been translated.
Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
This passage has not yet been translated.
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
This passage has not yet been translated.
visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
This passage has not yet been translated.
Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.
This passage has not yet been translated.
Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
This passage has not yet been translated.
Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
This passage has not yet been translated.
Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
This passage has not yet been translated.
Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
This passage has not yet been translated.
et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
This passage has not yet been translated.
et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
This passage has not yet been translated.
Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.
This passage has not yet been translated.
Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
This passage has not yet been translated.
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
This passage has not yet been translated.
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
This passage has not yet been translated.
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
This passage has not yet been translated.
At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
This passage has not yet been translated.
et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
This passage has not yet been translated.
Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
This passage has not yet been translated.
Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?
This passage has not yet been translated.
Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
This passage has not yet been translated.
Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
This passage has not yet been translated.
Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
This passage has not yet been translated.
Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
This passage has not yet been translated.
Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
This passage has not yet been translated.
Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
This passage has not yet been translated.
Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
This passage has not yet been translated.