Leviticus · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo...2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit e...3. si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum i...4. ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque...5. Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sac...6. detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.7. Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :8. et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, ...9. intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos sup...10. Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris hol...11. immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, cor...12. dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et po...13. intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebi...14. Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turtu...15. offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ...16. vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad o...17. confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro divid...Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
This passage has not yet been translated.
si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
This passage has not yet been translated.
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
This passage has not yet been translated.
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
This passage has not yet been translated.
detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.
This passage has not yet been translated.
Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
This passage has not yet been translated.
et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,
This passage has not yet been translated.
intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
This passage has not yet been translated.
Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
This passage has not yet been translated.
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :
This passage has not yet been translated.
dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
This passage has not yet been translated.
intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
This passage has not yet been translated.
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
This passage has not yet been translated.
offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :
This passage has not yet been translated.
vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
This passage has not yet been translated.
confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
This passage has not yet been translated.