Leviticus · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ...2. ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pug...3. Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filior...4. Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila,...5. Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et a...6. divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.7. Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo co...8. quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.9. Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adol...10. quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, San...11. Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec ...12. Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero...13. Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal f...14. Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spic...15. fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :16. de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fra...Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
This passage has not yet been translated.
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
This passage has not yet been translated.
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
This passage has not yet been translated.
Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
This passage has not yet been translated.
Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento,
This passage has not yet been translated.
divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
This passage has not yet been translated.
Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur :
This passage has not yet been translated.
quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
This passage has not yet been translated.
Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino :
This passage has not yet been translated.
quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
This passage has not yet been translated.
Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
This passage has not yet been translated.
Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
This passage has not yet been translated.
Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.
This passage has not yet been translated.
Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
This passage has not yet been translated.
fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :
This passage has not yet been translated.
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
This passage has not yet been translated.