Leviticus · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ig...2. Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt cora...3. Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : ...4. Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui...5. Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos ...6. Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, fil...7. vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribiti...8. Dixit quoque Dominus ad Aaron :9. Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii ...10. et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum...11. doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est D...12. Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, fil...13. Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis...14. Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus es...15. eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, el...16. Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quærere...17. Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ San...18. præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta,...19. Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et hol...20. Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis præceptum non erat.
This passage has not yet been translated.
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
This passage has not yet been translated.
Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
This passage has not yet been translated.
Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit :
This passage has not yet been translated.
vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque Dominus ad Aaron :
This passage has not yet been translated.
Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia præceptum sempiternum est in generationes vestras :
This passage has not yet been translated.
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;
This passage has not yet been translated.
doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
This passage has not yet been translated.
Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.
This passage has not yet been translated.
Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël :
This passage has not yet been translated.
eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :
This passage has not yet been translated.
Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
This passage has not yet been translated.
præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri ?
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
This passage has not yet been translated.