Leviticus · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ...2. Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustu...3. Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et ...4. bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino,...5. Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi...6. ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, e...7. Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tu...8. Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro pecc...9. cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digit...10. Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro p...11. carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.12. Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui ...13. Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris ...14. lotis aqua prius intestinis et pedibus.15. Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,16. fecit holocaustum,17. addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et ado...18. Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : o...19. Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipi...20. posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,21. pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram...22. Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis ...23. Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et ...24. et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adi...Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :
This passage has not yet been translated.
Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
This passage has not yet been translated.
bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.
This passage has not yet been translated.
Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,
This passage has not yet been translated.
ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.
This passage has not yet been translated.
Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
This passage has not yet been translated.
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
This passage has not yet been translated.
Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :
This passage has not yet been translated.
carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
This passage has not yet been translated.
Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
This passage has not yet been translated.
Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,
This passage has not yet been translated.
lotis aqua prius intestinis et pedibus.
This passage has not yet been translated.
Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
This passage has not yet been translated.
fecit holocaustum,
This passage has not yet been translated.
addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.
This passage has not yet been translated.
Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
This passage has not yet been translated.
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
This passage has not yet been translated.
posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
This passage has not yet been translated.
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
This passage has not yet been translated.
Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
This passage has not yet been translated.
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
This passage has not yet been translated.
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
This passage has not yet been translated.