Leviticus · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum,...3. et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.4. Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ...5. ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.6. Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,7. vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et i...8. quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrin...9. Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posu...10. Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni su...11. Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit i...12. Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :13. filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit ...14. Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posui...15. immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit c...16. Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duos...17. vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra,...18. Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum impo...19. immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.20. Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et...21. lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem inc...22. Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posue...23. quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit e...24. Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati ...25. adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intest...26. Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, pa...27. tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaver...28. rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holoca...29. Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete co...30. Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspers...31. Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens...32. quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.33. De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ...34. sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.35. Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Do...36. Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus...Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :
This passage has not yet been translated.
et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.
This passage has not yet been translated.
Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
This passage has not yet been translated.
ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
This passage has not yet been translated.
Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
This passage has not yet been translated.
vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
This passage has not yet been translated.
quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
This passage has not yet been translated.
Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
This passage has not yet been translated.
Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
This passage has not yet been translated.
Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
This passage has not yet been translated.
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :
This passage has not yet been translated.
filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
This passage has not yet been translated.
immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
This passage has not yet been translated.
Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :
This passage has not yet been translated.
vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
This passage has not yet been translated.
immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
This passage has not yet been translated.
Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
This passage has not yet been translated.
lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
This passage has not yet been translated.
Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :
This passage has not yet been translated.
quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.
This passage has not yet been translated.
Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :
This passage has not yet been translated.
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
This passage has not yet been translated.
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
This passage has not yet been translated.
tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
This passage has not yet been translated.
rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
This passage has not yet been translated.
Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
This passage has not yet been translated.
Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
This passage has not yet been translated.
Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :
This passage has not yet been translated.
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
This passage has not yet been translated.
De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :
This passage has not yet been translated.
sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
This passage has not yet been translated.
Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
This passage has not yet been translated.