Leviticus · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :2. idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro...3. Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :4. duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumq...5. Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro...6. Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur ...7. Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utrius...8. Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.9. Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidq...10. sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron ...11. Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.12. Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque...13. panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur p...14. ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdo...15. cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidqu...16. Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similite...17. quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.18. Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, ...19. Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed combu...20. Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ o...21. Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis ...22. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :23. Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.24. Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia ca...25. Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederi...26. Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de av...27. Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.28. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :29. Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificoru...30. Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo ob...31. qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron...32. Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias ...33. Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit...34. Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a fi...35. Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die...36. et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione per...37. Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delic...38. quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit ...Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :
This passage has not yet been translated.
idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
This passage has not yet been translated.
Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
This passage has not yet been translated.
duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
This passage has not yet been translated.
Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
This passage has not yet been translated.
Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
This passage has not yet been translated.
Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
This passage has not yet been translated.
Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
This passage has not yet been translated.
sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
This passage has not yet been translated.
Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
This passage has not yet been translated.
Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
This passage has not yet been translated.
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :
This passage has not yet been translated.
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
This passage has not yet been translated.
cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
This passage has not yet been translated.
Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
This passage has not yet been translated.
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
This passage has not yet been translated.
Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
This passage has not yet been translated.
Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
This passage has not yet been translated.
Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
This passage has not yet been translated.
Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
This passage has not yet been translated.
Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
This passage has not yet been translated.
Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
This passage has not yet been translated.
Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
This passage has not yet been translated.
Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
This passage has not yet been translated.
Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
This passage has not yet been translated.
qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
This passage has not yet been translated.
Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
This passage has not yet been translated.
Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
This passage has not yet been translated.
Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
This passage has not yet been translated.
et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
This passage has not yet been translated.
Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
This passage has not yet been translated.
quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
This passage has not yet been translated.