Leviticus · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto s...3. Et die octavo circumcidetur infantulus :4. ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificat...5. Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus ...6. Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive...7. qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundab...8. Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, ...Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ.
This passage has not yet been translated.
Et die octavo circumcidetur infantulus :
This passage has not yet been translated.
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ.
This passage has not yet been translated.
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ.
This passage has not yet been translated.
Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,
This passage has not yet been translated.
qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui : ista est lex parientis masculum aut feminam.
This passage has not yet been translated.
Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato : orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
This passage has not yet been translated.