Leviticus · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :2. Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive...3. Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colo...4. Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne rel...5. et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non cre...6. Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et ...7. Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, ...8. et immunditiæ condemnabitur.9. Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,10. et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillor...11. lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminab...12. Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit o...13. considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabi...14. Quando vero caro vivens in eo apparuerit,15. tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabit...16. Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,17. considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.18. Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,19. et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, add...20. Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos...21. Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et...22. et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;23. sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo ...24. Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam siv...25. considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et l...26. Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga...27. et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, con...28. Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga ...29. Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra...30. Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus ...31. Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capill...32. et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus...33. radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.34. Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec hum...35. Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,36. non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immuta...37. Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit ho...38. Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,39. intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem ...40. Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :41. et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.42. Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus col...43. et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ...44. Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arb...45. habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, c...46. Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit ext...47. Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,48. in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex...49. si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ost...50. qui consideratam recludet septem diebus :51. et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, le...52. et idcirco comburetur flammis.53. Quod si eam viderit non crevisse,54. præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud ...55. Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen...56. Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lo...57. Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata er...58. Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et mun...59. Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque ...Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :
This passage has not yet been translated.
Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.
This passage has not yet been translated.
Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :
This passage has not yet been translated.
et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
This passage has not yet been translated.
Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
This passage has not yet been translated.
Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,
This passage has not yet been translated.
et immunditiæ condemnabitur.
This passage has not yet been translated.
Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
This passage has not yet been translated.
et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :
This passage has not yet been translated.
lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.
This passage has not yet been translated.
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
This passage has not yet been translated.
considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
This passage has not yet been translated.
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
This passage has not yet been translated.
tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
This passage has not yet been translated.
Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
This passage has not yet been translated.
considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
This passage has not yet been translated.
Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
This passage has not yet been translated.
et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
This passage has not yet been translated.
Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.
This passage has not yet been translated.
Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :
This passage has not yet been translated.
et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;
This passage has not yet been translated.
sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
This passage has not yet been translated.
Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
This passage has not yet been translated.
considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
This passage has not yet been translated.
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
This passage has not yet been translated.
et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
This passage has not yet been translated.
Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
This passage has not yet been translated.
Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
This passage has not yet been translated.
Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
This passage has not yet been translated.
Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,
This passage has not yet been translated.
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :
This passage has not yet been translated.
radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
This passage has not yet been translated.
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.
This passage has not yet been translated.
Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
This passage has not yet been translated.
non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
This passage has not yet been translated.
Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
This passage has not yet been translated.
Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
This passage has not yet been translated.
intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
This passage has not yet been translated.
Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :
This passage has not yet been translated.
et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
This passage has not yet been translated.
Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
This passage has not yet been translated.
et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.
This passage has not yet been translated.
Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
This passage has not yet been translated.
habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
This passage has not yet been translated.
Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
This passage has not yet been translated.
Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,
This passage has not yet been translated.
in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
This passage has not yet been translated.
si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :
This passage has not yet been translated.
qui consideratam recludet septem diebus :
This passage has not yet been translated.
et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :
This passage has not yet been translated.
et idcirco comburetur flammis.
This passage has not yet been translated.
Quod si eam viderit non crevisse,
This passage has not yet been translated.
præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
This passage has not yet been translated.
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
This passage has not yet been translated.
Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
This passage has not yet been translated.
Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
This passage has not yet been translated.
Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.
This passage has not yet been translated.
Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
This passage has not yet been translated.