Leviticus · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fue...2. Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a best...3. et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem imp...4. Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male q...5. agat pœnitentiam pro peccato,6. et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sac...7. Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, v...8. dabitque eos sacerdoti : qui primum offerens pro peccato, reto...9. Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem...10. Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet : rogabit...11. Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duo...12. Tradetque eam sacerdoti : qui plenum ex ea pugillum hauriens, ...13. rogans pro illo et expians : reliquam vero partem ipse habebit...14. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :15. Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domin...16. ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet...17. Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his qu...18. offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensu...19. quia per errorem deliquit in Dominum.Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est : nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
This passage has not yet been translated.
Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile : et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit :
This passage has not yet been translated.
et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
This passage has not yet been translated.
Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
This passage has not yet been translated.
agat pœnitentiam pro peccato,
This passage has not yet been translated.
et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
This passage has not yet been translated.
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
This passage has not yet been translated.
dabitque eos sacerdoti : qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur.
This passage has not yet been translated.
Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
This passage has not yet been translated.
Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
This passage has not yet been translated.
Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam : non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
This passage has not yet been translated.
Tradetque eam sacerdoti : qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,
This passage has not yet been translated.
rogans pro illo et expians : reliquam vero partem ipse habebit in munere.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii :
This passage has not yet been translated.
ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
This passage has not yet been translated.
Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
This passage has not yet been translated.
offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati : qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit : et dimittetur ei,
This passage has not yet been translated.
quia per errorem deliquit in Dominum.
This passage has not yet been translated.