Matthew · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.2. Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascend...3. et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui...4. Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volu...5. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram mult...6. sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.7. Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffo...8. Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, ali...9. Qui habet aures audiendi, audiat.10. Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loque...11. Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteri...12. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet...13. Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et au...14. Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audiet...15. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter aud...16. Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.17. Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt...18. Vos ergo audite parabolam seminantis.19. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, ...20. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audi...21. non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta aute...22. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, e...23. Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verb...24. Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est re...25. cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et supersemi...26. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparueru...27. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, n...28. Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt e...29. Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul ...30. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis ...31. Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælor...32. quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit...33. Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fe...34. Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine p...35. ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperia...36. Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum ...37. Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius...38. Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. ...39. Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, c...40. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit...41. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus...42. et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.43. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habe...44. Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem q...45. Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti ...46. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia...47. Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex o...48. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, ...49. Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabu...50. et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.51. Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.52. Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis...53. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.54. Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, it...55. Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, e...56. et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic om...57. Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est pro...58. Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
This passage has not yet been translated.
Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,
This passage has not yet been translated.
et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.
This passage has not yet been translated.
Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
This passage has not yet been translated.
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :
This passage has not yet been translated.
sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
This passage has not yet been translated.
Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
This passage has not yet been translated.
Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
This passage has not yet been translated.
Qui habet aures audiendi, audiat.
This passage has not yet been translated.
Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
This passage has not yet been translated.
Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.
This passage has not yet been translated.
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
This passage has not yet been translated.
Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
This passage has not yet been translated.
Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.
This passage has not yet been translated.
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
This passage has not yet been translated.
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
This passage has not yet been translated.
Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
This passage has not yet been translated.
Vos ergo audite parabolam seminantis.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
This passage has not yet been translated.
Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :
This passage has not yet been translated.
non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
This passage has not yet been translated.
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
This passage has not yet been translated.
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
This passage has not yet been translated.
Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :
This passage has not yet been translated.
cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
This passage has not yet been translated.
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
This passage has not yet been translated.
Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?
This passage has not yet been translated.
Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
This passage has not yet been translated.
Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
This passage has not yet been translated.
Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :
This passage has not yet been translated.
quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
This passage has not yet been translated.
Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
This passage has not yet been translated.
Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :
This passage has not yet been translated.
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
This passage has not yet been translated.
Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
This passage has not yet been translated.
Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
This passage has not yet been translated.
Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
This passage has not yet been translated.
Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
This passage has not yet been translated.
Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.
This passage has not yet been translated.
Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
This passage has not yet been translated.
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
This passage has not yet been translated.
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
This passage has not yet been translated.
Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
This passage has not yet been translated.
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
This passage has not yet been translated.
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
This passage has not yet been translated.
Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
This passage has not yet been translated.
Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
This passage has not yet been translated.
Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
This passage has not yet been translated.
et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.
This passage has not yet been translated.
Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.
This passage has not yet been translated.
Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
This passage has not yet been translated.
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
This passage has not yet been translated.
Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?
This passage has not yet been translated.
Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
This passage has not yet been translated.
et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
This passage has not yet been translated.
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
This passage has not yet been translated.
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
This passage has not yet been translated.