Numbers · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.2. Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est...3. Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit jur...4. Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ...5. quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.6. Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et...7. Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus ...8. quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, red...9. Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pol...10. Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.11. Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,12. si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, red...13. Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis r...14. Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, ve...15. Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit se...16. Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniqu...17. Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et ...Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
This passage has not yet been translated.
Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :
This passage has not yet been translated.
Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
This passage has not yet been translated.
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
This passage has not yet been translated.
quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
This passage has not yet been translated.
Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
This passage has not yet been translated.
Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
This passage has not yet been translated.
quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
This passage has not yet been translated.
Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
This passage has not yet been translated.
Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
This passage has not yet been translated.
Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
This passage has not yet been translated.
si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
This passage has not yet been translated.
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
This passage has not yet been translated.
Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
This passage has not yet been translated.
Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
This passage has not yet been translated.
Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
This passage has not yet been translated.
Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
This passage has not yet been translated.