Numbers · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris...3. Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, q...4. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittan...5. Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim mi...6. quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa ...7. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mar...8. et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinqu...9. Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et c...10. tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.11. Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus ...12. et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem ...13. Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes princi...14. Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurion...15. ait : Cur feminas reservastis ?16. nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem ...17. ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam...18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :19. et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, v...20. Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliqui...21. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, s...22. aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,23. et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : q...24. et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati post...25. Dixit quoque Dominus ad Moysen :26. Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus,...27. dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique...28. Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt i...29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.30. Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum ...31. Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.32. Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septu...33. boum septuaginta duo millia,34. asinorum sexaginta millia et mille :35. animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, trigin...36. Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecen...37. e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuag...38. et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :39. de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :40. de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domi...41. Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdo...42. ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in pr...43. De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id es...44. et de bobus triginta sex millibus,45. et de asinis triginta millibus quingentis,46. et de hominibus sedecim millibus,47. tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excub...48. Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni,...49. Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus su...50. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in pr...51. Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in divers...52. pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribu...53. Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.54. Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimen...Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
This passage has not yet been translated.
Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
This passage has not yet been translated.
Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
This passage has not yet been translated.
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
This passage has not yet been translated.
quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
This passage has not yet been translated.
Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
This passage has not yet been translated.
et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
This passage has not yet been translated.
Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
This passage has not yet been translated.
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
This passage has not yet been translated.
Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
This passage has not yet been translated.
et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
This passage has not yet been translated.
Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.
This passage has not yet been translated.
Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
This passage has not yet been translated.
ait : Cur feminas reservastis ?
This passage has not yet been translated.
nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
This passage has not yet been translated.
ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :
This passage has not yet been translated.
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
This passage has not yet been translated.
et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
This passage has not yet been translated.
Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
This passage has not yet been translated.
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
This passage has not yet been translated.
aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
This passage has not yet been translated.
et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
This passage has not yet been translated.
et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
This passage has not yet been translated.
Dixit quoque Dominus ad Moysen :
This passage has not yet been translated.
Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
This passage has not yet been translated.
dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
This passage has not yet been translated.
Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
This passage has not yet been translated.
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
This passage has not yet been translated.
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
This passage has not yet been translated.
Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
This passage has not yet been translated.
boum septuaginta duo millia,
This passage has not yet been translated.
asinorum sexaginta millia et mille :
This passage has not yet been translated.
animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
This passage has not yet been translated.
Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :
This passage has not yet been translated.
e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :
This passage has not yet been translated.
et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
This passage has not yet been translated.
de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
This passage has not yet been translated.
de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.
This passage has not yet been translated.
Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
This passage has not yet been translated.
ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.
This passage has not yet been translated.
De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
This passage has not yet been translated.
et de bobus triginta sex millibus,
This passage has not yet been translated.
et de asinis triginta millibus quingentis,
This passage has not yet been translated.
et de hominibus sedecim millibus,
This passage has not yet been translated.
tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
This passage has not yet been translated.
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
This passage has not yet been translated.
Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
This passage has not yet been translated.
pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
This passage has not yet been translated.
Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.
This passage has not yet been translated.
Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
This passage has not yet been translated.