Numbers · 32
Verses
⋯
Individual passages
1. Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis ...2. venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes mu...3. Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et ...4. terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, re...5. precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famuli...6. Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugn...7. cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in...8. Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad ...9. cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione,...10. Qui iratus juravit, dicens :11. Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti ...12. præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : is...13. Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertu...14. Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, increme...15. Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinque...16. At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus...17. nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante fil...18. Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Is...19. nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram...20. Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti perg...21. et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvert...22. et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud ...23. Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin p...24. Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula o...25. Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : f...26. Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquem...27. nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut ...28. Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, e...29. Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omne...30. Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan...31. Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est D...32. ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et posses...33. Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Man...34. Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,35. et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,36. et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.37. Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,38. et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponen...39. Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et va...40. Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habi...41. Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos...42. Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis ...Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
This passage has not yet been translated.
venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
This passage has not yet been translated.
terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,
This passage has not yet been translated.
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
This passage has not yet been translated.
Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?
This passage has not yet been translated.
cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?
This passage has not yet been translated.
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?
This passage has not yet been translated.
cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
This passage has not yet been translated.
Qui iratus juravit, dicens :
This passage has not yet been translated.
Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,
This passage has not yet been translated.
præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.
This passage has not yet been translated.
Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
This passage has not yet been translated.
Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
This passage has not yet been translated.
At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
This passage has not yet been translated.
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
This passage has not yet been translated.
Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :
This passage has not yet been translated.
nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
This passage has not yet been translated.
Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
This passage has not yet been translated.
et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
This passage has not yet been translated.
et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
This passage has not yet been translated.
Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
This passage has not yet been translated.
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
This passage has not yet been translated.
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
This passage has not yet been translated.
Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :
This passage has not yet been translated.
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
This passage has not yet been translated.
Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
This passage has not yet been translated.
Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
This passage has not yet been translated.
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
This passage has not yet been translated.
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
This passage has not yet been translated.
Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
This passage has not yet been translated.
et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
This passage has not yet been translated.
et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
This passage has not yet been translated.
Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
This passage has not yet been translated.
et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
This passage has not yet been translated.
Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
This passage has not yet been translated.
Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
This passage has not yet been translated.
Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
This passage has not yet been translated.
Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
This passage has not yet been translated.